EPISTULA LEONINA IV
N.B.! EPISTULAS LEONINAS ACCIPIS G R A T I S ET S I N E ULLA
OBLIGATIONE.
NAM LEO LATINUS PUTAT HOMINIBUS LATINAM LINGUAM DISCENTIBUS AUT
DOCENTIBUS CORDI ESSE VERBA LATINA.
SI TAMEN TALES EPISTULAS ACCIPERE NON VIS, RESCRIBE HOC NOBIS: TUM
STATIM NOMEN TUUM EX INDICE ACCEPTORUM TOLLEMUS.
ARGUMENTA
HEROSTRATUS
HEROSTRATUS COREANUS
LEO LATINUS OMNIBUS AMICIS LATINITATIS SAL.PL.DIC.
S.V.B.E.E.V.
Hac in epistula agitur de HEROSTRATO furioso pastore isto Ephesio, qui, ut nomen suum perpetuaret, accendit ARTEMISION, i.e. templum Dianae Ephesium, quod habebatur pro uno e septem miraculis mundi.
Addita sunt nonnulla de templo Ephesio scripta necnon locus ille ACTUUM APOSTOLORUM, ubi memoratur DEMETRIUS argentarius de SANCTO PAULO indignatissimus.
Porro in hac EPISTULA LEONINA affertur scaena dramatica, quam de Herostrato scripsit GEORGIUS HEYM poeta Germanus.
Denique vobis commendo relationem Speculi Hammaburgensis de HEROSTRATO COREANO scriptam et in Latinum conversam. Nam EPISTULAE LEONINAE modicis additamentis Asiaticis nihil capiunt detrimenti, immo aliquid accipiunt emolumenti; scilicet verum humanismum non esse nationalem, sed mundanum, aut, si huic verbo veniam concedatis, globalem.
Haec hactenus.
Vos quidem, Lectrices Lectoresque benevolentes, valete pancratice, mihique favere pergite.
Medullitus vos salutat
LEO LATINUS
Herostratus
Hunc textum e Wikipedia, encyclopaediâ liberâ
excerpsit et in Latinum convertit Nicolaus Groß
Hērostratus
(Graecê: Ἡρόστρατος, rarius Ἡροστράτης; lat. Hērostratus, etiam Hērostratēs) fuit antiquus pastor Ionius, qui nomen suum perpetuavit incendio excitato.Ut acciperet gloriam immortalem, Herostratus a.
356 (trecentesimo quinquagesimo sexto) a.Chr.n. (fortasse eâdem nocte, qua natus est Alexander Magnus) minimê curans, quid facinore perpetrato fieret de se ipso, accendit templum Dianae Ephesium, quod 200 (ducentis) annis ante a rêge Croeso aedificatum postea relatum est in numerum septem miraculorum mundi. Civitas Ephesia, cum Herostratus in tormentis facinus eiusque causam confessus supplicium capitale subiisset, lêge interdixit, ne incendium neve nomen viri incendiarii eloqueretur. Ipse Artaxerxes III. (tertius), rex Persarum, refertur se interposuisse causae iudiciali. Quamquam memoria Herostrati damnata est, Theopompus Chius historicus coaequalis operibus suis tradidit illius facinora; quo factum est, ut memoria Herostrati finem suum assecuti usque ad tempus nostrum nullâ oblivione deleretur. Nonnullis saeculis post Cicero et Plutarchus et Strabo et Valerius Maximus aliique auctores in operibus suis antiqui commemoraverunt illum illiusque facinus.Nomen Herostrati imponi solet homini, qui cupiditate gloriandi et memoriam sui perpetuandi destruat bonum cultûs civilis humanique aut alia facinora committat insanissima. Itaque is, qui nullâ aliâ causâ scelera committat nisi gloriae pariendae, dicitur alter Herostratus.
Facinus Herostrati eiusque causae iterum iterumque pertractabantur a poetis atque artificibus figurativis, e.g. a Iohanne (
Juan) Hidalgo (melodrama: Celos aun del aire matan), Georgio Heym (carmen: Der Wahnsinn des Herostrat, i.e. De furore Herostrati), Ernesto Reyer (Oper Érostrate), Iohanne Paulo (Jean-Paul) Sartre (narratio: Érostrate, quae inest collectioni, c.t. Le Mur). Herostrati nomen etiam refertur ad ideas philosophicas aut politicas, quae spectant ad illius facinus (e.g. in studiolo Fernandi Pessoae, c.t. est Herostratus).Inter litterarum elegantiorum auctores Olivarius (Oliver) Henkel de quodam altero Herostrato narrat in narratione, quae inscribitur Die Unsterblichkeit des Harold Strait (De Haroldi Strait immortalitate), quae inest tomo, c.t. Wechselwelten); idem Olivarius historiam templi Dianae Ephesii accensi eiusque causam omnino aliter narrat. Carolus (Karl) Kraus aphorismum dixit, qui est: „Antequam definitê iudico de Herostrato, velim aspectare imaginem templi".
Templum Dianae Ephesium
symbola Wikipediae encyclopaediae liberae
in Latinum conversa
Parietinae templi Ephesii
Imago Dianae Epheso in urbe cultae
Artemision quomodo animo sibi finxerit
Martinus de Heemskerck (1498−1574,(i.e. ab anno duodesesquimillesimo usque ad sesquimillesimum septuagesimum quartum)
Templum Dianae Ephesium
, quod appellabatur etiam Artemision, (altgr. ὁ ναὸς τῆς Ἀρτέμιδος Ἐφεσίης, ὁ ἐν Ἐφέσῳ ναὸς τῆς Ἀρτέμιδος, τὸ Ἀρτεμίσιον Ἐφέσιον (ho naòs tês Artémidos Ephesíês, ho en Ephéô naòs tês Artémidos, tò Artemísion Ephésion), latine Templum Dianae Ephesi(n)ae aut Artemisium Ephesi(n)um) fuit templum antiquitatis omnium maximum et referebatur in numerum septem mundi miraculorum. „Templum Dianae Ephesiae" aut „templum Dianae Ephesiense", quale illo tempore a Graecis appellabatur (ab archaeologis modernis: „templum „D") templis prioribus A – C (partim ligneis) destructis Ephesi aedificatum est in locis paludosis. Haec urbs (quae Turcicê appellatur Efes) sita est in Turcia hodierna, prope Selçuk, haud procul ab urbe İzmir. Ephesus antiqua urbs Graeca dicebatur esse ingentium divitiarum, et postea, cum esset caput provinciae Romanae Asiae – habebatur pro una e maximis urbibus antiquitatis. Terra colorata, quae inventa est fossionibus profundis, congruit cum verbis testium antiquorum, qui referunt operarios, cum loca praepararent ad templum aedificandum, humo uliginosae ingessisse carbonem ligneum et tegmina coriacea, ut eandem firmarent. Opera aedificatoria fuerunt insolito diuturna: quae facta sunt per spatium 120 (centum viginti) annorum, aedificari inceptum est circa annum 560 (quingentesimum sexagesimum a.Chr.n. Praeceptor illo tempore fuit Croesus rex Lydorum, primus architectus fuit Rhoecus Samius (Ῥοίκος ὁ Σάμιος), alter Chersiphron Gnosius (Χερσίφρων ὁ Κνώσσιος) eiusque filius Metagenes (Μεταγένης ὁ Κνώσσιος), ultimi Demetrius et Paionius Ephesius (Δημήτριος ὁ Ἐφέσιος, Παιώνιος ὁ Ἐφέσιος), qui templum circa annum 440 a. Chr.n. bellis Persicis finitis perfecerunt. Structura erat difficillima, nam constitit ex 127 (centum viginti septem) columnis marmoreis abunde decoratis, quae 18 (duodeviginti) metra altae collocatae sunt in area longitudinis 115 (centum quindecim), latitudinis 55 (quinquaginta quinque) metrorum et ferebant trabes transversas insolito ponderosas. Statua Dianae duo metra alta in cella templi constituta e ligno viteo erat confecta et auro argentoque obducta. Tectum confectum est ligno cedrorum. Heraclitus librum suum de ratione (peri logou) scriptum in ara Dianae consecravit.Templum Dianae Ephesium d.21. m.Iul. a.356 a.Chr.n. combustum est incendio ab Herostrato excitato. Idem vir hoc facinus commisit cupiditate gloriandi – ei contigit quod sibi proposuerat, ut miraculo mundi comburendo gloriam sibi pareret nomenque suum perpetuaret. Fama fert nocte incendii natum esse Alexandrum Magnum, qui postea permagnam pecuniam dedit ad templum reaedificandum; Dianam, quae Pellâ in oppido partum Alexandri custodiverit, ideo non tutari potuisse sacrum proprium. Templum novissimum etiam sumptuosius (templum „E") aedificatum est a Chirocrate Ephesio, qui in templi prioris ruderibus aream etiam maiorem (longitudine 125,67, latitudine 65,05, altitudine duorum metrorum) fundamentum fecit novi templi etiam magis magnificam et tecto lapideo instructum. A.262 p.Chr.n. hoc aedificium pulcherrimum a Gothis destructum est, parietinae ab incolis adhibitae sunt ad aedificandum. Hodie nihil templi olim ingentis restat nisi sola columna restituta ex aquâ paludosâ eminens.
In bibliâ legitur, cum Paulus apostolus anno 55 (quinquagesimo quinto) venisset in urbem Ephesum, tot homines congregatos esse ad eum audiendum, ut multi timerent de cultu Dianae et de vitâ suâ sustentandâ. In capitulo 19 (undevicesimo) Actuum Apostolorum narratur, Demetrium argentarium et rerum devotionalium fabricatorem eâ de causâ indignatum esse. ...
ACTÛS APOSTOLORUM 19: DE SEDITIONE DEMETRII ARGENTARII
Facta est autem illo tempore turbatio non minima de viâ. Demetrius enim quidam nomine, argentarius, faciens aedes argenteas Dianae, praestabat artificibus non modicum quaestum: quos convocans, et eos, qui huiusmodi erant opifices, dixit: "Viri, scitis, quia de hôc artificio est nobis acquisitio: et videtis et auditis, quia non sôlum Ephesi, sed paene totius Asiae, Paulus hic suadens avertit multam turbam dicens: ‚Quoniam non sunt dii, qui manibus fiunt’. Non sôlum autem haec periclitabitur nobis pars in redargutionem venire, sed et magnae Dianae templum in nihilum reputabitur, sed et destrui incipiet maiestas eius, quam tota Asia, et orbis colit". His auditis, repleti sunt irâ, et exclamaverunt dicentes: „Magna Diana Ephesiorum!". Et impleta est civitas confusione et impetum fecerunt uno animo in theatrum rapto Gaio et Aristarcho Macedonibus comitibus Pauli.
Paulo autem volente intrare in populum non permiserunt discipuli. Quidam autem et de Asiae principibus, qui erant amici eius, miserunt ad eum rogantes, ne se daret in theatrum; alii autem aliud clamabant. Erat enim Ecclesia confusa: et plures nesciebant, qua ex causâ convenissent. De turbâ autem detraxerunt Alexandrum, propellentibus eum Iudaeis. Alexander ergo manu silentio postulato volebat rationem reddere populo. Quem ut cognoverunt Iudaeum esse, vox facta una est omnium, quasi per horas duas clamantium: „Magna Diana Ephesiorum!". Et cum sedasset scriba turbas, dixit: „Viri Ephesii, quis enim est hominum, qui nesciat Ephesiorum civitatem cultricem esse magnae Dianae, Iovisque prolis? Cum ergo his contradici non possit, oportet vos sedatos esse, et nihil temere agere. Adduxistis enim homines istos, neque sacrilegos, neque blasphemantes deam vestram. Quod si Demetrius, et qui cum eo sunt artifices, habent adversus aliquem causam, conventûs forenses aguntur et proconsules sunt, accusent invicem. Si quid autem alterius rei quaeritis: in legitimâ Ecclesiâ poterit absolvi. Nam et periclitamur argui seditionis hodiernae, cum nullus obnoxius sit (de quo possimus reddere rationem) concursûs istius. Et cum haec dixisset, dimisit Ecclesiam. Postquam autem cessavit tumultus, vocatis Paulus discipulis, et exhortatus eos, valedixit, et profectus est, ut iret in Macedoniam.
Herostratus ab auctoribus Romanis memoratus
Cicero, De natura deorum 2.27.69:
concinnêque ut multa Timaeus, qui cum in historiâ dixisset, qua nocte natus Alexander esset, eâdem Dianae Ephesiae templum deflagravisse, adiunxit minimê id esse mirandum, quod Diana quom in partu Olympiadis adesse voluisset, afuisset domo.
Solinus 41:
Ephesos in eâ urbs clarissima est: Epheso decus templum Dianae, Amazonum fabrica, ideo magnificum, ut Xerxes, quum omnia Asiatica templa igni daret, huic uni pepercerit; sed haec Xerxi clementia sacras aedes non diu a malo vindicavit: namque Herostratus, ut nominis sui memoriam famâ sceleris extenderet, incendium nobilis fabricae manu suâ struxit: sicut ipse fassus est, voto adipiscendae famae latioris. notatur ergo eâdem die conflagravisse templum Ephesi qua Alexander Magnus Pellae natus est.
Valerius Maximus 8.14 ext. 5:
Illa vero gloriae cupiditas sacrilega: inventus est enim, qui Dianae Ephesiae templum incendere vellet, ut opere pulcherrimo consumpto nomen eius per totum terrarum orbem dissiceretur, quem quidem mentis furorem eculeo inpositus detexit. Ac bene consuluerant Ephesii decreto memoriam taeterrimi hominis abolendo, nisi Theopompi magnae facundiae ingenium historiis eum suis conprehendisset.
Aulus Gellius 2.6.17-18:
Inlaudatus autem est, quasi inlaudabilis, qui neque mentione aut memoriâ ullâ dignus neque umquam nominandus est, sicuti quondam a communi consilio Asiae decretum est, uti nomen eius, qui templum Dianae Ephesi incenderat, ne quis ullo in tempore nominaret.
Georg Heym
Idem auctor Germanus natus est d.30. m.Oct. a.1887 in oppido Hirschberg (in Silesiâ); mortuus est d.16. m.Ian. a.1912 Berolino in urbe.
Heym oriundus erat e gente dominorum praedii atque magistratuum. Pater Georgii imperiosus, saepe ira incensus fuit primo actor publicus, postea imperialis actor militaris iudicii Berolinensis; cui persuasum erat filium debere cursum honorum facere aut iuridicum aut militare.
Diebus Paschalibus anni 1905 Georgio, cum parum bene didicisset necnon more discipulorum dolum nexisset iocosum, in aliud gymnasium erat transeundum. A.1907 Georgius abiturium superavit. Idem ex anno 1899 scribebat, ex a.1904 solebat scribere librum diarium. Etiam ultimus horum librorum, quem scribere coepit quattuor septimanis ante mortem, inscriptus est verbis: „Liber diarius Georgii Heym. Qui viam ignorat".
Patris optatum explens Georgius coepit studere iurisprudentiae pernoscendae. In universitatibus Herbipolitanâ et Ienanâ per nonnulla semestria cum versatus esset, Berolinensi in universitate a.1911 primo examine publico iuridico probatus est. At referendariatum vacatione interrupit eo fine, ne umquam rediret ad officium iuridicum recuperandum. Georgius nomen dedit Universitatis Berolinensis seminario orientalium linguarum, ut fieret „dragoman", i.e. interpres officialis linguarum arabicae turcicae persicae; simul apud complura regimenta petivit munus praefecti militaris. Verisimile est Georgium numquam animum induxisse, ut quaestum sibi compararet operibus poeticis scribendis.
Georgius Heym hieme anni 1912 super fluvium Havel congelatum patinans glacie infractâ aquis submersus est.
Nonnulla opera Georgii Heym
Georg HEYM (1887-1912)
Der Wahnsinn des Herostrat (i.e. De furore Herostrati)
Dramatische Szene – Scaena dramatica
|
Wer ist der Größte! Ich, der seinen Namen (Textlücke) Zu Delos dich aus Mutterleibe sprossen. |
(Die Tore werden aufgetan. Die Sonne fällt in den Kerker und beleuchtet ein kleines Männchen, mit dem gestörten Auge eines Narren.)
INCENDIARIUS GUBERNATIONI IRASCENS
Herostratum combussisse portam Coreae illustrissimam
Astynomi affirmant incendium portae urbis Seulii historicae effectum esse consulto. Malefactor 69 (undeseptuaginta) annos natus lite de fundo factâ ulcisci voluit gubernationem. Idem vir iam ante biennium causam dixit propter incendium factum.
Seulio ex urbe Austro-Coreae principe
– Vir Austrocoreanus 69 annos natus ab astynomis refertur comprehensus et facinus confessus esse. Quem liquore, quo pigmenta solent dilui, effuso accendisse tectum Magnae Portae Australis (namdaemun) duobus tabulatis constructum. Haec porta, quae pro symbolo urbis vetustissimo habetur, vespere ante diem hesternum paene ex integro erat exusta.PORTA SEULII URBIS HISTORICA: SYMBOLUM REDIGITUR AD FUMUM ATQUE CINEREM
Ecce reliquias symboli: Seulii Magna Porta Australis (Namdaemun) constructa erat a.1389
Ecce virum Seulii manifestantem: Incolae postulant, ut melius protegantur aedificia historica
Incendiarius comprehensus: Die post incendium saevissimum astynomi comprehenderunt virum 69 annos natum. Qui facinus confessus est.
Astyphylaces ad loca incendii versantes: Ne faciatis, quaesumus, photographemata
Mulieres lacrimant de „Magna Porta Australi":
Grex civium instituerat sollemnitatem lugubrem.
Ecce portam historicam e loco superiore photographatam: Medio aevo haec porta adhibebatur ad ignem impetusque hostiles arcendos.
Porta „Namdaemun" qualis sit post incendium: Incendiarius hoc symbolum nationale destruxit de gubernatione indignatus.
Nocte ante diem Lunae siphonarii contra flammas pugnaverunt. At iidem impedire non potuerunt, ne aedificium duobus tabulatis instructum irrueret.
Kim Young-soo
praeceptor astynomorum Seuliensis: "Vir incendiarius" inquit „dixit se facinus commisisse indignatum, quod putaret sibi a gubernatione iniuriam allatam esse. Illum appellationem interposuisse, quia sensisset tribu, ubi ipse habitasset, reaedificatâ gubernationem damnum sibi allatum parum restituisse."Virum illum hanc portam elegisse, quia esset publicê accessibilis, et facinus suum iam ex mensibus praeparasse. Scalâ adhibitâ in tectum ascendisse et incendium excitavisse. Siphonarii nocte ante diem Lunae frustra conati erant aedificium servare.
Idem vir, cuius nomen non est indicatum nisi gentilicium Chae, non primo personam gessit Herostrati Coreani: Iam anno 2006 (bis millesimo sexto) is damnatus erat ad poenam probationis, cum quoddam palatium Seulense conatus esset accendere.
Magna Porta Australis (Coreanicê: Namdaemun) fuit unum ex urbis Seulii aedificiis ligneis vetustissimis. Quae porta a.1398 (millesimo duodequadringentesimo) aedificata adhibebatur introitus urbis Seulii centralis. Illa aetate reges aedificabant portas sumptuosas, quia credebant iisdem effici aequilibrium hominum et naturae necnon malos spiritus arceri. Namdaemun fuit una ex magnis portis, quae aedificarentur ad ignem a Palatio Gyeongbokgung in septentrione sito avertendum. Hodie nonnulli diurnarii ephemeridum monuerunt, securitas et methodi tutelae incendiariae melius si observatae essent, futurum fuisse, ut ista calamitas evitaretur. Necnon quidam vituperant, quod haec porta fuerit omnibus accessibilis.
Quidam Coreanus infortunium describens: "Vae nobis" inquit „unâ nocte videmur perdidisse totam terrae nostrae historiam." Magistratûs monumenta tutandi referunt huius portae reaedificationem fieri posse spatio trium annorum et sumptibus 14,6 (quattuordecim - virgula – sex) milionum euronum.
Hanc relationem d.12.m.Febr. a.2008 h.11.13 in periodico interretiali „Spiegel online" editam e Theodisco sermone in Latinum convertit Nicolaus Groß praeceptor Sedis interretialis domûsque editoriae, quae appellatur LEO LATINUS:
http://www.leolatinus.com/